monumenta.ch > Isidorus > 25
Isidorus, De Natura Rerum, XXIV. De lumine stellarum. <<<     >>> XXVI. De nominibus astrorum.

CAPUT XXV. De lapsu stellarum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXV.---N. 1. Falsa autem opinio. E Serv. I Georg. ad vers. 365: Saepe etiam stellas, vento impendente, videbis Praecipites coelo labi.

]
Falsa autem opinio et vulgaris est, nocte stellas cadere, cum sciamus ex aethere lapsos igniculos ire per coelum, portarique ventis, vagique lumen sideris imitari; stellas autem immobiles fixasque permanere in coelo.
2 [

2. Versus Virgilii sunt tres illi, Saepe etiam; reliqui Lapsa per altum, etc., neque Virgilii sunt, neque integri videntur; sed cuiusnam sint, nunc non occurrit. AREV.

]
Nam illud quod ait poeta: Saepe etiam stellas vento impendente videbis Praecipites coelo labi, noctisque per umbras Flammarum longos a tergo albescere tractus. Et iterum: . . . . . Lapsa per altum Aere disperso trahere candentia sulcos Sidera, et summis etiam quae fixa tenentur Astra polis. Sed hi poetae voluntarie ad opinionem vulgi se contulerunt. Caeterum philosophi, quibus curae est mundi quaerere rationem, illa asserunt quae superius memorata sunt.